VIRGAE Natalitiae

VIRGAE Natalitiae
VIRGAE Natalitiae
ultimô hebdomadis primae die, natisolim infantibus, defigi solebant, in solo, auqe cum natio adolescerent: vel tabellae fata inscribebantur. Et quidem populeae Virgae meninit Meursius, Syntagm. de Puerp. ex Donato, qui ita in vita Virgilii: Virga, inquit, populea more regionis in puerperiis eôdem statim locô depacta ita brevi coaluit; ut multo ante satas populos adaequârit: quae arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summâ gravidarum religione, suscipientium ibi et solventium vota. Aliis illae quercinae, unde Marianae, erant etc. a quarum felicitate Fata puerorum metiebantur, veteres atque annosas restituere cogitantes. Atque hunc morem Veteres significare videntur, cum Fata scribunda advocare dicerent, ut legimus apud tertullian. de Anima, c. 39. quippe haec, quae Fata vocantur, in tabula solita erant perseribi. Scritofinni, non nomina arboribus, sed ipsos nuper natos appenderunt; quemad modum alii Veterum luminibus accensis in Puerperio Fortunam natorum futuram ex plorârunt. Vide Thom. Bartholinum, de Puerperio Veter. ut et supra, ubi de Natalibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NATALITIAE Coronae — Lucernae, Virgae, Ibid …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUERPERA — a PUERI partu dicta, olim variis obnoxia fuit ritibus. Mutini fascino insidebat foe mina, ut conciperet: Lupercis quoque sese offerebat, et ferulâ caedebatur caprinâ pelle coriôque tectâ, gestabat praeterea pyxide Lyden, immensô prolis desideriô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIR — avex vi, quod viribus praestet; an a Virtute; an ex Hebraeo Gap desc: Hebrew per aphaeresin; an a Vireo? quatuor modis intelligitur, Sexu, quô nascitur ut masculus sit; Aetate, quâ differt a puero; Lege, quâ maritus; Animô, quô in suo etiam sexu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NATALIS — I. NATALIS Beda, Doctor Parisiensis, scripsit contra Lutherum, de unica Magdalena, contra Fabrum, etc. II. NATALIS Comes, vel de Comitibus, Venetus, floruit saeculô praeteritô, eruditioneinter primos, Athenaeum latine vertit, scripsit Historiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARBOR — inter Numina Idololatrarum. Cuiusmodi cultum antiquissimum fuisse, arguit Iudaica superstitio, a Cananaeis veterib. hausta et ad gentes postmodum alias illata. Hinc Hoseae c. 4. v. 13. Super capita montium sacrificabant et super colles,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INFANS — I. INFANS a non fando dictus est, teste Nonio: sicut Graec. νήπιος, a νὴ et ἔπω. Hic sive die sive noctu in lucem prodit, natalis dicitur dies, ut ex Varrone fuse explicat A. Gell. l. 3. c. 2. et quidem verae nativitatis terminus, nonus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUERCUS — Iovi olim sacra, magna apud Veteres in veneratione fit. Namque et ex ea, antiquissimus mortalium cibus: et inter illas Dodonae responsa: et sub illis Druidarum, qui veterum Celtarum Sapientes fuêre, praecipua sedes. Sed et alius eius apud Romanos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”